monumenta.ch > Ambrosius > 53
Ambrosius, De Nabuthae, § 52 <<<     >>> § 54

§ 53 SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS

1 tibi igitur proficit quidquid inopi contuleris, tibi crescit quidquid minueris.
2 te illo quem pauperi dederis cibo pascis, quoniam qui miseretur pauperis ipse pascitur et fructus iam in his est.
3 misericordia seminatur in terra, in caelo germinat, plantatur in paupere, aput deum pullulat.
4 ne dixeris inquit deus: eras dabo.
5 qui non te patitur dicere: eras dabo, quomodo patitur dicere: non dabo? non de tuo largiris pauperi, sed de suo reddis; quod enim commune est in omnium usum datum solus usurpas.
6 omnium est terra, non diuitum, sed pauciores qui non utuntur suo quam qui utuntur.
7 debitum ergo reddis, non largiris indebitum.
8 ideoque tibi dicit scriptura: declina pauperi animam tuam et redde debitum tuum et responde pacifica in mansuetudine.